Installations

Flash : 4 novembre 2005

Istanbul - Paris à 20:30
Dans le cadre du Festival : VILLES DES MUSIQUES DU MONDE Smadj et Cyril Hernandez (Istanbul - Paris) & Kamilya Jubran et Werner Hasler (Palestine-Suisse). Electro-World.

Sed tamen hoc evenit, ut in vulgus insipientium opinio valeat honestatis, cum ipsam videre non possint. Itaque fama et multitudinis judicio moventur, cum id honestum putent quod a plerisque laudetur. Te autem, si in oculis sis multitudinis, tamen ejus judicio stare nolim nec, quod illa putet, idem putare pulcherrimum. Tuo tibi judicio est utendum; tibi si recta probanti placebis, tum non modo tete viceris, quod paulo ante praecipiebam, sed omnes et omnia.

Hoc igitur tibi propone, amplitudinem animi et quasi quandam exaggerationem quam altissimam animi, quae maxime eminet contemnendis et despiciendis doloribus, unam esse omnium rem pulcherrimam, eoque pulchriorem, si vacet populo neque plausum captans se tamen ipsa delectet. Quin etiam mihi quidem laudabiliora videntur omnia, quae sine venditatione et sine populo teste fiunt, non quo fugiendus sit (omnia enim bene facta in luce se collocari volunt), sed tamen nullum theatrum virtuti conscientia majus est. 

Atque in primis meditemur illud, ut haec patientia dolorum quam saepe jam animi intentione dixi esse firmandam, in omni genere se aequabilem praebeat. Saepe enim multi qui aut propter victoriae cupiditatem aut propter gloriae aut etiam, ut jus suum et libertatem tenerent, vulnera exceperunt fortiter et tulerunt, eidem omissa contentione dolorem morbi ferre non possunt; neque enim illum quem facile tulerant ratione aut sapientia tulerant, sed studio potius et gloria. Itaque barbari quidam et inmanes ferro decertare acerrime possunt, aegrotare viriliter non queunt. Graeci autem homines, non satis animosi, prudentes, ut est captus hominum, satis, hostem aspicere non possunt, eidem morbos toleranter atque humane ferunt. At Cimbri et Celtiberi in proeliis exultant, lamentantur in morbo. Nihil enim potest esse aequabile, quod non a certa ratione proficiscatur. 

Sed cum videas eos qui aut studio aut opinione ducantur, in eo persequendo atque adipiscendo dolore non frangi, debeas existimare aut non esse malum dolorem aut, etiamsi, quicquid asperum alienumque natura sit, id appellari placeat malum, tantulum tamen esse, ut a virtute ita obruatur, ut nusquam appareat. Quae meditare, quaeso, dies et noctes. Latius enim manabit haec ratio et aliquanto majorem locum quam de uno dolore occupabit. Nam si omnia fugiendae turpitudinis adipiscendaeque honestatis causa faciemus, non modo stimulos doloris, sed etiam fulmina fortunae contemnamus licebit, praesertim cum paratum sit illud ex hesterna disputatione perfugium. 

Ut enim, si cui naviganti praedones insequantur, deus qui dixerit : " Ejice te navi; praesto est, qui excipiat, vel delphinus, ut Arionem Methymnaeum vel equi Pelopis illi Neptunii, qui " per undas currus suspensos rapuisse " dicuntur, excipient te et, quo velis, perferent", omnem omittat timorem, sic urgentibus asperis et odiosis doloribus, si tanti sint, ut ferendi non sint, quo sit confugiendum, tu vides. 
     Haec fere hoc tempore putavi esse dicenda. Sed tu fortasse in sententia permanes. 

  • Minime vero, meque biduo duarum rerum quas maxime timebam spero liberatum metu. 
  • Cras ergo ad clepsydram ; sic enim diximus, et tibi hoc video non posse deberi. 
  • Ita prorsus, et illud quidem ante meridiem, hoc eodem tempore. 
  • Sic faciemus tuisque optimis studiis obsequemur.